TRANSTIBERINA Venditio

TRANSTIBERINA Venditio
TRANSTIBERINA Venditio
poena olim apud Romanos debitorum, qui solvendo non eslent. Ita enim A. Gellius, l. 20. c. 1. Tertiis autem Nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant. Ubi Hadr. Turnebus, Advers. l. 24. c. 43. recte significari putat, legem et conditionem venditionis iniquiorem, ut extra sines, qui venditus est, serviat, non in agro romano; cum Transtiberina regio extra agrum Romanum proprie dicta esset, et in eo genere agri, qui peregrinus habebatur, censeretur iamque attribueretur Etruriae. Unde hoc venditionis genus atrocius erat et durius, quod Graeci πωλεῖν ἐπ᾿ ἐξαγωγῇ dicebant, quod erat hâc lege ac conditione vendere, ut extra fines mancipiorum educeretur et serviret. Salmas. vero de Modo Usurar. c. 17. existimat, hanc Transtiberinam debitorum venditionem non magis locum unquam Romae habuisle, quam ipsam eorum sectionem, de qua Gellius paul post, quam lege XII. Tabb. permislam quidem, numquam tamen factam fuisse, ipse mox scribit. Inter tot enim querelas nexorum, quae apud Livium et Dionysium Halicarnasseum habentur, non magis ulla de huiusmodi enditione, quam de capitis supplicio aut sectione in partes, mentio. Addicti enim nexique omnes apud praefatos Auctores, nihil plus quam serviututem suam complorant, cruciatus item, tormenta, vincula, ergastulum, carnificinam; nusquam autem conqueruntur de venditione trans Tiberim facta, aut de capitis poena, aut de dissectione corporis inter creditores: quae tria tamen magnam poterant invidiam facere Patribus, qui inopem plebem, aere alienô oppressam addictam sibi obnoxiamque habebant. Vide quoque Iac. O selium, Not. in Gellium loco cit. Interim, quod hoc numquan factum fuerit, id creditorum humanitati potius imputandum, quam poenae saevitiae atque immanitati. Neminem enim poenae atrocitate fuisse deterritum, arguit multitudo vinctorum: Ad hoc autem vinciebantur, ut postquam apud Creditorem in vinculis fuislent, post Trinundinum capite poenas darent, aut trans Tiberim peregre venum irent, aut si plures eslent creditores, in partes secarentur. Idem paulo posi: Vide quoque supra Antipolis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • VENDITIO — Transtiberina, vide supra Transtiberina …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”